NASUS

NASUS
NASUS
an a nare, an a Graeco νασμὸς, propter fluorem muci: an utrumque a nando, quod per ea innatet et enatet spiritus; pars animalis, in hominetantum eminens, de qua videaliquid supra in voce Nares. Hinc pro Iudicio, sue ἐυκρισίᾳ. Sagacitatis enim haec sedes. Martial. l. 1. Epigr. 42.
Non cuicumque datum est habere nasum.
Ludit qui stolidâ procacitate.
Uti enim dextra fidei, genua misericordiae, surpercilia gravitati et fastui etc. ita nasus dicatus est, non irrisioni solum, uti diximus supra; sed et iudicii ἀκριβὲιᾳ, uti hîc Martialis ait; Imo et censurae. Ut idem Epigr. 4. l. eiusd.
Nesci, heu nescis, dominoe fastidia Romae:
Crede mibi, nimium Martia Roma sapit.
Maiores nusquam rhonchi, iuvenesque senesque
Et pueri nasum rhinocerotis habent.
Ubi indigitare vult, pueros sibi etiam ius censendi, damnandique Romae sumere, Nec mirum.
Nam facilis rigidi cuivis censura cachinni:
Ut Iuvenalis ait Sat. 10. Hinc illi digitum indicem inserere quoties orabant, ut hac ceremonia omnium rerum iudices se esse ostenderent, solitos haereticos quosdam, dicemus infra voce Pettalorunchitae. Sed et iram spiritus, et flatus, percum, vehementior prodit. Unde Proverb. Arabum, Pungit te in nare granum piperis. Et de equo Hiobi locum, c. 39. v. 23. ubi alii habent; terrori est vehementia fremitus eius: Chaldaeus Interpres, Hieronymus, Pagninus, Arias, Munsterus, mercerus, Castalio, Drusius, Tigurini, Genevenses, Alii; reddunt, Decor naris eius terroris est. Et certe Herbr. nahar, quod in textu est, et alii fremitum reddunt; ad Latinam Narium vocem proxime accedit. Decota autem naris in equo, est naris patula, quae utique habet aliqquid terribiel: Xenophon, Μυκτῆρες γε οἱ ἀναπεπταμένοι τῶ συμπεπτωκότων ἐυπνοώτεροί τε ἅμα εἰσὶ καὶ γοργότερον τὸν ἵππον ἀποδεικνύουσι καὶ γὰρ ὅταν ὀργίζηται ἵππος ἵππῳ, καὶ εν ἱππασὶᾳ θυμωθῇ, ἐυρύνες μᾶλλον τοὺς μυκτῆρας. Et nares patuloe compressis ad spirandum sunt facilioves, et equum terribiliorem exhibent: equus enim equo cum irascltur, et in equitatione excadescit, nares diducit magis. Unde Lucretisu l. 5. v. 1075.
Et fremitum paiulis sub naribus edit ad arma.
Et Claudian. 4. Cons. Honorii, v. 544.
Ignoscut patuloe nares ------------
Similiter de urso Martial. l. 6. Epigr. 64. v. 27.
---------- rabido nec perditus ore
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi etc.
Vide quoque Iac. Ouyelium ad Minucium Fel. p. 21. et 22. 41. its et 42. Eius abscissio, inter poenas Adulterorum olim apud Aegyptios, vide supra: item aliorum, apud Occidentales receptas, Wisigothos, Longobardos, Anglo-Saxones, alios. Hinc in L. Scaniae l. 5. c. 23. apud Andr. Svenonis Archiepiscopum Lundensem, In membrorum absissione refert, quod membrum fuerit amputatum: Quorum enim amputatio maiorem generat deformitatem, ampliorem etiam requirit emendationem, unde cum amputatio nasi plurimum hominem dedeceat et deformet, statutum est ut homicidio in emendatione debeat adoequari. Vid supra in voce Denasatus, item Nares.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Nasus — is Latin for nose or snout, and appears in many related terms: Fish species: Gogonasus, a Devonian fish and link to early tetrapods Barbus nasus, a Cyprinid fish Bassozetus nasus, a cusk eel Chondrostoma nasus, nase Coilia nasus, an anchovy… …   Wikipedia

  • našus — našùs, naši̇̀ bdv. Nãšūs rugiai̇̃ …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

  • Nasus [1] — Nasus (lat.), so v.w. Nase …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nasus [2] — Nasus, eine Art Weißfisch …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nasus —   [lateinisch] der, /...si, die Nase …   Universal-Lexikon

  • Nasus — vgl. Nase …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • našus — našùs, ì adj. (4) 1. gerai užderantis, duodantis daug vaisių, brandus (apie augalus): Grikas yra našùs grūdas, t. y. daug išduoda, kad uždera J. Kviečiai buvo labai nãšūs – daug prikūlėm Šmk. Tos obelys yr nãšios – kiek anos tura obulų! Grg …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • nasus — n. [L. nasus, nose] (ARTHROPODA: Insecta) 1. The clypeal region; the drawn out foreward part of the face. 2. In Isoptera, the snout like frontal projection that functions to eject poisonous or sticky fluids at intruders …   Dictionary of invertebrate zoology

  • NASUS (S.) — S. NASUS nomen Saxi, a Finlandis olim pro Numinehabiti. Vide supra Dii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nasus — nosis statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Nasus ryšiai: platesnis terminas – paviršius siauresnis terminas – knyslė siauresnis terminas – knyslės veidrodėlis siauresnis terminas – nosies nugara siauresnis… …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”